monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.187 v > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 38, 17
Amove a me plagas tuas, a fortitudine enim manus tuae ego defeci. Praemissa causa devotionis, Idithum competenter veniam petit; ut qui praecepta secutus fuerat Domini, mereretur audiri. Plagae sunt correptiones quae de flagello veniunt, quibus pro nostris peccatis iustissime verberamur. Ipsas ergo sanctissimus vir desiderat amoveri quae culpis debebantur admissis. Fortis manus graviter flagellat; et necesse erat quemlibet illum deficere, quem manus excelsa percuteret.