monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 38, 7
Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Figura est epexegesis, id est, explanatio dicti superioris. Dicit enim causam quomodo delinquat in lingua sua. Linguae siquidem ostium os habetur; et bene illa clausa servabitur, si eius ianua custoditur. Salomon quippe dicit: Ori tuo facito ostium et seram, et verbis iugum atque stateram . Sera enim dicta est, quod sero ostiis adhibeatur. Sed ista tanta custodia quam praemisit, sequitur quando maxime debeat adhiberi; scilicet quando invidus cuiquam consistit adversus, quaerens audire, unde calumniam possit efficere.