monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 28
Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meae. Prius petiit ne derelinqueretur a Domino, nunc enixius supplicat ut in adiutorium eius dignetur intendere: quoniam contra illum se noverat certamen habere, qui dixerat: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo . Quibus enim viribus hostis ille tam immanissimus vinceretur, nisi ille intenderet, quo respiciente poterat non perire [ed. et ms. G., parere)? Et ut persolutam gratiarum cognosceres actionem, addidit, Deus salutis meae; utique qui eum salvum reddidit post tot vulnera passionum, et sospitatem contulit animae, quam antiquus ille tyrannus non possit eripere. Ecce regula poenitentis impleta est, salvatus exsultat, qui pridem ulcerum tabe putruerat. Sic ad victoriam perveniunt, cum Domini milites impetuntur.