monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 26
Qui retribuebant mala pro bonis detrahebant, mihi, quoniam subsecutus sum iustitiam. Ad amicos laceratores redit, qui sanctissimo viro casus asperos imputabant, et detrahebant, cum magis utique patientiam eius laudare debuissent. Nam et uxor iustitiae ipsius detrahebat, quando dicebat: Dic verbum in Deum, et morere (Iob II, 9). Bene autem se dixit iustitiam subsecutum, quia illam non probatus est aliquando reliquisse. Sic enim ipse testatur: Non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit (Iob VI, 30). Quam professionem ex integra cordis puritate venisse testis est Domini prolata sententia, ubi ad amicos eius in libri ipsius fine commemorat dicens: Iratus est furor meus contra vos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob (Iob XLII, 3). Finita est, quam diximus in tertia parte, collatio, quae est procul dubio medicina salutaris. Nunc conclusionem videamus totius terminum dictionis.