monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 25
Inimici autem mei vivunt, et confortati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. Inimicos suos spirituales nequitias dicit, quas ad probationem sui permissu Domini vir sanctissimus sustinebat. Vivunt, cum dolore pronuntiandum est, id est, voluntatis suae libertate potiuntur; nec mortem metuunt, quam nos in corpore sustinemus. Cui non solum sufficit dicere, vivunt, nisi etiam addidisset, et confortati sunt super me. Deinde quod gravius horret, adiecit, multiplicati sunt. Hoc schema dicitur emphasis, quod gradatim crescit ad motum animi concitandum. Multiplicati sunt vero qui eum oderant inique, quando supra ipsum spirituum immundorum numerus augebatur. Unus enim peculium vastabat, alter patrimonia lacerabat, filios quoque ipsius alii trucidabant; et necesse erat ut ei inter tot calamitates hostes crescerent, qui tam numerosa probatus est pericula tolerasse. Inique vero additum est, quoniam vir sanctissimus a pravis spiritibus iniuste semper horretur. Quod ad voluntatem videlicet diabolicam pertinet exprimendam, non ad meritorum pravam inanemque iactantiam