monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 22
Quia dixi: Nequando insultent in me inimici mei: et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt. Nunc causas enumerat, cur eum Dominus dignetur audire. Nam inter gravissimos aestus malorum, illam partem vir egregius magnopere custodiebat, ne de lapsu ipsius insultaret inimicus. Insultant enim illi quando hominem ad nequitiae suae vota converterint; dum fidelium ruinam, putant esse victoriam. Pedes enim hic significant nostrorum actuum qualitatem, per quam in hac vita quibusdam gressibus ambulamus. Sed isti dum fuerint humanitatis fragilitate commoti, statim impios inveniunt irrisores, qui magna in eos invectione consurgunt: sicut alibi dicit: Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero . Pii vero contra faciunt, affliguntur casibus alienis, consolationem lapsis, solatium cupiunt afferre deceptis; sicut Apostolus dicit: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis .