monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.287 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 21
Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. Passionum suarum narratione completa, nunc venit ad medicinae salutaris auxilium: quoniam inter calamitates asperas eius confidentia non defecit, sed semper speravit in Domino, qui potest tristitiam in gaudium commutare. Et ideo petitionem suam exaudiendam putat: quia se in Domino sperasse confidit. Nam et ipse dicit: Etiamsi occidat me, in ipso sperabo (Iob XIII, 15). Sic et tres pueri profitentur: Potens est Deus de camino ignis liberare nos. Quod si noluerit, notum tibi sit, rex, quia diis tuis non serviemus . Talis est enim sanctorum voluntas, tale fixa mente consilium, ut non emolumento aliquo praesentis temporis, sed tantum ipsius Domini amore capiantur.