monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 20
Et factus sum ut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. Sensus ipse repetitur, ut nobis magnae patientiae validius inculcetur exemplum. Habebat utique veritatem causae suae, per quam mala suadentes potuisset arguere: sed vir patientissimus sibi reputans omnia, ab illorum increpatione cessabat, sicut ipse dicit: Nonne dissimulavi? nonne quievi (Iob III, 26)? Nam cum eos posset arguere qui falsis eum criminationibus impetebant, sic elegit tacere, quemadmodum solet ille facere qui veritatem responsionis cognoscitur non habere. Respice nunc singulis causis remedia contributa. Contra corporeos dolores supra dixerat: Rugiebam a gemitu cordis mei: nunc adversus iniquas suggestiones posuit: Ego autem velut surdus non audiebam, etc. Sic narrationis istius textus gemina expositione finitus est.