monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 19
Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus qui non aperuit os suum. Nihil potest esse fortius, nihil egregius, quam audire noxia, et non respondere contraria. Nam etsi locutus est iusta, ad illa tamen surdus erat, quae quasi consolantium iniquitas suggerebat. Addidit, et sicut mutus qui non aperuit os suum. Mutus etsi cum clamore aliquid non dicit, interdum balbutiendo remurmurat. Sicut mutus autem, qui non aperuit os suum, fuit, qui labia sua nullo sermone aspero, nulla contra Deum remurmuratione commovit. O tranquillitas sanctae mentis! Foris vermibus consumebatur, intus impassibilis erat; et tanquam assisteret altari , sic cognoscebatur divinis laudibus occupari