monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 18
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem, et dolos tota die meditabantur. Proximi quidem erant sanguine, sed longissimi reddebantur fetoris horrore; dum quod ille tolerabat in vulnere, illi sustinere non poterant in odore. Nam et ipse de uxore sua dicit: Halitum meum exhorruit uxor mea (Iob XIX, 17). Quid, rogo, extraneorum fastidia, dum halationes eius uxoris charitas sustinere non posset? Nam et de proximis suis ita dicit: Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Ibidem, 13). Cum enim dicit: Et vim faciebant qui quaerebant animam meam, diabolum cum ministris suis designat, qui quanto illum videbant in Dei amore persistere, tanto ei mortem animae nitebantur inferre. Subiunxit: Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem. Uxorem designat, quae immundis spiritibus adacta, dum eum cupit liberari de poena, viro sanctissimo suadebat, ut Domini loqueretur iniuriam, dicens: Dic verbum in Domino, et morere (Iob II, 9). Meditabantur quoque supradicti dolos, quia dum se consulere corpori putabant, animae contraria suggerebant.