monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 16
Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Amici sunt a nostro quidem sanguine extranei, sed charitate coniuncti. Amicus enim dictus est quasi animi aequus, quia aequali nobis voluntate coniungitur. Amicitia est enim voluntas erga aliquem rerum bonarum ipsius causa quem diligit compari voluntate. Proximi autem sunt, qui nobis parentela sociantur. Haec enim duo sunt, quorum humanitas consuevit gaudere solatiis. Nunc autem de illis dicit qui ad sanctum virum consolandi gratia veniebant, sicut libri ipsius textus eloquitur, et magis crebris exprobrationibus eius animum sauciabant. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: et tetigit te, et conturbatus es (Iob IV, 5), etc. Sed consideremus quam vehemens erat afflictio, quando ab amicis et proximis talia sustinebat, ut qui solent esse remedium calamitatum multarum, fuerint cumulus passionum. Merito ergo cum ipso lumen oculorum suorum non erat, cui inde veniebat afflictio, unde solet hominibus adesse remedium.