monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 15
Cor meum conturbatum est in me, et deseruit me fortitudo mea: et lumen oculorum meorum non est mecum. Corporeis aerumnis flebili allegatione decursis, nunc ad animi venit gravissimos dolores; ut postquam caro multa pertulerat, mens quoque beati viri vehementius probaretur afflicta. Et respice quo decore distributa verba colluceant. Unum pendet ex altero: quia deseruit fortitudo, conturbatum est cor. Fortitudinem suam dicit patientiae robur, quae, quandiu permanserit, voluntatem nostram in sua firmitate custodit: si vero recesserit, mens turbata succumbit. Malorum itaque abundantia mollitam in se dicit patientiae firmitatem. Sequitur, et lumen oculorum meorum non est mecum. Lumen oculorum est ratio imperturbata iudicii, quam secum habere non poterat, qui ingentes molestias sustinebat.