monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 14
Et ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. Tale fuit desiderium eius, ut ante Deum esse mereretur. Nam qui peccatis suis veniam petit, qui omnia illa facit quae superius sunt decursa, ante Deum ponit desiderium suum. Iam quod ante ipsum est, consuevit audire. Dominus enim quidquid non aspernatur, amplectitur. Ille enim gemitus non absconditur Deo qui pius est, qui pro animae liberatione persolvitur. Nam multi gemunt perdentes divitias, desideria turpia perquirentes: sed ille gemitus et ille fletus Divinitati probatur absconditus. Gemitus enim dictus est pro exprimendo magno dolore, quasi geminatus luctus.