monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 13
Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque: rugiebam a gemitu cordis mei. Ipsa quidem verba repetit, sed vehementiora facta sunt, dum in uno versiculo colliguntur. Possumus enim corpore curvari, et animo non humiliari: sed hic ideo utrumque coniunctum est, quia multiplex calamitas liberum nil relinquit. His etiam aliquid maius adiecit: Usquequaque, id est ex omni parte, ex omni consideratione; ut eum copiosa calamitas undique probaretur ambiisse. Sequitur, Rugiebam a gemitu cordis mei. Rugire proprie belluarum est. Hic autem ut gemitum ostenderet fortiorem, ipsis se comparat, quae validissimo fremitu suum velle declarant. Et vide quod sequitur, a gemitu cordis mei; ut virtutem patientiae magnae monstraret, in gemitum se asserit, non in verba prorupisse.