monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 12
Quoniam anima mea completa est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Hinc erat quod tota die contristabatur, quia diabolus, qui corpus susceperat affligendum, non cessabat et animam eius vana imaginatione fatigare. Dicit enim vitium, quo maxime humana laborat infirmitas: ut modo in oratione prostrati, superfluas res videamus appetere; modo psalmodiam dicentes terrena cogitemus. Sed de ista illusione quam patimur, sufficienter dictum est in libro quem de Anima pro nostra mediocritate conscripsimus. Sed cum istud maxime contingere soleat otiosis, dicit sibi quoque provenisse, qui sanitatem corporis non habebat; ut tanquam civitas obsessa infestantibus inimicis undique pulsaretur. Nam quamvis caro diversis frangeretur angustiis, originalibus tamen vitiis non reddebatur excepta. Ista est illusio quae secundo Domini curatur adventu, quando et carnis vitiis caremus, et immissiones diabolicas ultra non patimur.