monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 11
Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. Merito yturbatus est, qui tantis doloribus videbatur oneratus. Miseriis enim affligitur, qui animam suam doloribus fletibusque castigat; sicut ipse quantum ad considerationem passionum pertinet, dicit: Desperavi, nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei (Iob VII, 16). Usque in finem, sive terminum vitae significat, sive Dominum Salvatorem: quia tandiu fidelium unusquisque turbatur, donec ad ipsum indulgentia concessa perveniat. Nam quod sequitur, tota die contristatus ingrediebar, continuationem doloris insinuat. Dicendo enim, tota die, simul et noctes designat, quae non erant a cruciatibus eius alienae, cuius cicatrices computruisse referuntur. Sed inter haec ingrediebatur tristis afflictus; et quod est familiare fidelibus, nequaquam de Domini pietate desperans.