monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 10
Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Perventum est ad narrationem, quae causis omnibus utiliter apponitur, quando per eam animus accusati factumque declaratur. Haec duplici modo formata est. Nam per quinque versus poenas describit corporis sui; per alios quinque qui sequuntur violentas refert animae passiones, ut nihil videatur exceptum, quod duris calamitatibus non probetur afflictum. Quod argumentum dicitur a necessitate, quando quis praemissis rebus asperis, ad bonam partem correctus adducitur. In primo igitur versu partis huius tapinosis figura cognoscitur, quia nihil humilius, nihil potest abiectius inveniri. Cicatrices enim sunt praecedentium vulnerum sanata vestigia, quas gravius constat affligere, quando eas contigerit ad transacta pericula remeare Cicatrix vero dicta est ab eo quod in se caecum vulnus ostendat. Frequenter ergo vulneribus tabificatum corpus ostenditur, ut superstes ille sui pene talia pertulerit, qualia solent exanimata cadavera sustinere. Sic et ipse dicit: Solum mihi superest sepulcrum (Iob XVII, 1). Subiunxit, a facie insipientiae meae, id est a praesentia stultitiae meae. Facies enim praesentiam designat, quae nisi aut animo aut corpori praesto fuerit, eius species non valet apparere. Propter ipsam enim se dicit computruisse: ne sanctus vir aliquid divinis ordinationibus imputaret. Nam et ipse proprio ore sic memorat, cum Domino responderet: Ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam (Iob XLII, 3).