monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 9
Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me. Adiicitur ad impetrandam benevolentiam tertius modus, ut non se iniuste perculsum dicat, sed peccatis suis videatur imputare quod patitur. Nunc ad exponenda verba redeamus. Iniquitates nostrae elevant se super caput nostrum, quando sibi amplius vindicant, quam ratio iustitiaque patiatur. Caput enim nostrum ratio est, supra quam inter bona collata celsius nil habemus. Ipsa enim duce, Domino praestante, dirigimur; ipsa nos ad bonos actus proficuaque perducit. Quam si iniquitas oppresserit, illa protinus victa succumbit. Sed his iniquitatibus ista vicissitudo tribuitur; ut qui se levitate erigunt in tumorem, gravissimis afflictionibus onerentur. Constructa sunt pulcherrima veritate principia; nunc partem narrationis, quemadmodum formata sit, debemus exquirere.