monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 8
Nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Ab infirmitate quoque personae suae misericordiam movet, quoniam caro eius bellum sustinere non poterat, quae tot ictibus percussa corruerat. Vultus est irae, timor futurae vindictae sub magno pavore cogitatus. Unde a Deo se petit ab ira futura liberari, quoniam ab indignatione ventura omnino sic se dicit esse perterritum, ut sanitatem corporis omnimodo non haberet. More famuli verecundi, qui antequam verbera patiatur, futuris iam tormentis vehementer affligitur: qui vero mente callosus est, nec ipsas poenas, dum infliguntur, horrescit. Subiunxit etiam: Non est pax ossibus meis. Quod supra dixit, sanitatem, nunc repetit pacem: merito, quia sanitas est totius corporis pax humorum et temperata tranquillitas. Hic iam nimietas doloris exprimitur; ut qui dixerat carnem suam esse non sanam, nunc dicat etiam ossa fuisse turbata. Gravior enim poena est quae usque ad interiora descendit; nec aliquid intactum relinquitur, quando ipsa corporis firmamenta quatiuntur. Significat enim, quam patiebatur, vermium comestionem, quae requiem sancto viro non poterat dare: quia non cessabat absumere, sicut ipse ait, Et qui me comedunt non dormiunt (Iob XXX, 17). Verum supra illas corporales poenas affligi se dicit a facie peccatorum suorum, more sanctissimi animi, qui dum recordatur iniquitates suas, graviora se credit esse passurum.