monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 7
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. Secuta est causa probabilis; ut in illo iudicio iam non debeat puniri, qui malis praesentibus vehementer afflictus est. Dominus enim cum hic vindicat, ibi parcit, quoniam clementia ipsius in idipsum duas non exigit ultiones; sicut scriptum est: Non iudicabit Dominus bis in idipsum . Sed cum fidelissimus famulus se cognosceret diabolica fraude vexari, sciebat tamen eum in se non potuisse praevalere, nisi licentiam divinis iussionibus accepisset; ideoque ad illum loquitur in cuius potestate universa sunt posita. Sagittae et in bono et in malo accipiuntur. In bono, ut est illud, Sagittas suas ardentibus effecit . Nam hic sagittae designant diabolicas potestates, quae tanquam tela vulnerant, quando Domini permissione diriguntur. Et bene dixit, infixae, quia doloribus eius requies esse non poterat. Sic enim et ipse beatissimus (Iob VI, 4) dicit: Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Sequitur, et confirmasti super me manum tuam. Cum divina virtus fidelium salutem vitamque semper operetur, hic quasi manibus eius imputatur quod diu cladibus numerosis affligitur; non quia ipse filios eius exstinxerat, facultatem laceraverat, ipsumque ulcerum dolore percusserat; sed quoniam tardabat diabolum removere, qui talia probabatur infligere. Ita et in proprio eius libro positum est: Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam (Iob VII, 21)? Quod congruenter a potestate iudicis dicitur, ut salutaris benevolentia comparetur.