monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 6
Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Vir iste sanctissimus; sicut de ipso Dominus dixit: Simplex, rectus, et timens Deum, ac recedens a malo (Iob I, 1), cum tentationibus diaboli fuisset traditus ad probandum, inter dolores anxius, non erat tantum de sua poena sollicitus, quantum de Domini offensione suspectus, rogat ne tormenta quae patiebatur irato iudice sustineret. Verberatio enim quae venit a quieta mente correctio est, sicut legitur: Argue sapientem, et amabit te ; quae autem venit ab infenso iudice rationabiliter formidatur. Illa enim emendationem praestat, ista exigit ultionem. Hinc est quod rogat ut non arguatur in ira, nec in eum damnatione perpetua vindicetur. Sic enim metuens et in libro suo dicit: Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum (Iob XIX, 11). De ira vero Domini Pater Augustinus in libro Enchiridion pulchra brevitate disseruit dicens: Cum autem Deus irasci dicitur, non eius significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis; sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta eius, quae non nisi iusta est, irae nomen accepit. De ira denique vel furore illa sufficiant quae de talibus verbis in psalmo sexto iam dicta sunt.