monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 4
Per figuram ethopoeiam persona introducitur (ut dictum est) invicti militis Christi, vulnerum dolore confixa, vermibus scaturiens, insuper exprobrationibus sauciata, et inter tot calamitates obsessa, sola fidei vivacitate sanissima. Quam merito beato Iob et nos credimus applicandam, quando huic et aerumnae similes exstiterunt, et pene ipse sermo videtur esse consimilis. Quapropter per loca singula de libro ipsius testimonia dabimus; ut omnino passiones ipsae sibi convenire ac congruere videantur. Psalmus ergo iste poenitentis quadrifaria distinctione divisus est. Primo continet exordium, in quo misericordiam movet benigni iudicis vita poenalis. Sequitur bipartita narratio, ubi et corpus suum diversis poenis afflictum commemorat, et animum refert amicorum imputationibus graviter sauciatum; ut cum nulla consolatio in utraque parte relinquitur, totis viribus Dominus exoretur. Tertio subiungitur consolatio medicinae salutaris, quam inter multiplices calamitates spem suam dicit se in Domino posuisse. More autem devotissimi famuli paratum se quoque ad flagella testatur: quoniam plus se adhuc mereri putat, quam videatur esse perpessus. Post haec provenit quae semper poenitentibus datur exsultativa conclusio: ubi iam a cladibus omnibus liberatus, salutis suae Deum profitetur auctorem; ut manifeste doceatur in spe certissima collocatus, qui tantae laetitiae participatione ditatus est.