monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 2
Dicendo in commemoratione, hoc nobis titulus iste pronuntiat, ut quia peccatum omnimodis effugere non valemus, certe ipsum delictum in commemoratione semper habere debeamus; quatenus dum culpae memores sumus, a delictorum frequentia temperemus. Sicut et in tricesimo primo psalmo positum est, David intellectus; sicut et in quinquagesimo psalmo ipse profitetur, et peccatum meum contra me est semper . Sed licet propheta nominis sui testimonium dicat quam maxime de futuris, tamen nec praeterita derelinquit, quae ad salutem fidelis populi pertinere cognoscit. Hic enim psalmus (ut quidam voluerunt) totus ad beati Iob vivacissimam pertinet passionem, qui superator fuit vitae mortalis, carnis suae debellator, triumphator ingentium suppliciorum; scilicet ut poenitentibus onera sua reddantur levia, dum gravissimae tentationis referuntur exempla. Consuetudo est enim Scripturae divinae, ut cum exercitatissimus miles Christi afflictus dicitur, tironis inde animus efficacius imbuatur. Quapropter in afflictionibus asperis gaudeamus, in carnis nostrae cruciatione laetemur: quoniam hoc nos ab aeterna poena liberat, quod hic propter Dominum momentanea celeritate discruciat. Considerandum est etiam quod in his psalmis poenitentium nullus tanta legatur esse perpessus, ut merito ad mensuram malorum recipi credatur qualitas gaudiorum.