monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 46
TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis. Sancta Ecclesia redit ad solitas consolationes, ne putaretur austera, si et bonae promissionis gaudia non haberet. Pollicitatio firma, custodia fortis, iustorum salutem a Domino, non ab alia potestate venire commemorat. Quo loco alterius psalmi sensus dicendus est: Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Sequitur, et protector eorum est in tempore tribulationis . Tempus quidem tribulationis duplex est, sed longe dissimile. Nam et hic tribulationes temporales sunt, quas tamen Dominus a fidelibus suis ex toto non amovet; quae mordent potius quam devorant, compungunt quam percutiunt, affligunt quam imminuunt. Illa vero tribulatio quae in die iudicii impiis venit, mala, quia aeterna; tristis, quia cruciat; vehemens, quia districta est. In hoc ergo tempore tribulationis protector est Dominus: quia ex ipsa eripit iustos.