monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 41
COPH. Exspecta Dominum, et custodi vias eius; et exaltabit te, ut inhabites terram; cum perierint peccatores videbis. Superioribus rebus diligenter expositis, quae ad aeternam poterant beatitudinem pertinere, redit ad iustum, consolans eum, et dicens: Tu qui iam credidisti ad quae bona evehi possis, confidenter exspecta Dominum, id est patienter age: et qualis sit ipsa patientia non tacetur. Non enim otioso dicitur exspecta, sed laboranti, qui vias Domini, hoc est sacratissima praecepta custodit. Apte quoque sua reddidit suis. Terram illam nisi exaltatus non potest possidere: quia sic magna, sic sancta, sic coelesti; est, quam nemo praevalet, nisi bene meritus, adipi sci. Sequitur, cum perierint peccatores videbis. Duplici ratione iustorum gaudia cumulantur. Primum cum senserint in quantis sint iucunditatibus collocandi; deinde cum viderint poenas peccatorum, exsultabunt amplius ab aeterno se supplicio liberatos. Tunc enim gratior fit qualitas muneris attributi, quando conspecta fuerit poenalis adversitas. Ergo hoc dicit, videbis, hoc est quod nunc credis, tunc absolute cognosces, et laetaberis, illis digne pereuntibus, te in summa beatitudine per gratiam Domini collocatum.