monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 38
Lex Dei eius in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus eius. Vides quemadmodum nobis perfectio futurae beatitudinis indicatur; ut nihil aliud homo in corde recipiat nisi voluntatem Dei, qua beatus efficitur, per quam ad tantum culmen ascendit, cui gratias indesinenter acturus est. Dei eius significat qui eum de mundi istius clade liberavit. Hoc enim pronomen eius gratiam indicat Domini Salvatoris. Nam cum sit omnium Deus, ipsius proprie dicitur quem liberare dignatur. Cum dicit, in corde ipsius, sensum beati universum tali bono significat esse completum. Huius itaque gressus supplantare nemo praevalebit, quando iam et originale peccatum desinet, et diabolus decipiendi licentiam non habebit. Supplantare enim dicimus plantis foveas praetendere, ne possit incedens firmum reperire vestigium. Hoc ibi nullatenus constat esse faciendum, ubi secura et aeterna sunt omnia; sicut in quinquagesimo quinto psalmo dicturus est: Quoniam eripuisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu