monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 36
Iusti haereditate possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Sicut assidue increpat ut corrigat, ita frequenter munera pollicetur ut erigat. Utraque enim, sicut diximus, efficacissima sunt instrumenta doctrinae, ut malos vindicta, bonos promissa praemia subsequantur. Terra ergo ista appellata est, eo quod commeantium pedibus atteratur. Ad cuius similitudinem et illa futura terra vocitatur, non quia teratur quae iugiter manebit illaesa, sed vocabulum non perdit, quoniam ipsa permanebit qualitatibus immutatis, sicut et coelum et corpora nostra credimus innovanda, quae licet nova erunt, iisdem tamen nominibus appellabuntur. Adiectum est, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam: ne istam crederes quae aliquando deserenda est. Nec vacat quia non dixit, in ea, sed super eam. Secretum enim videtur, ut putamus, ipsius habitationis exponere, et ideo dictum est, super eam, quia spirituali corpori non erit necesse terram gravi calcare vestigio, sicut Apostolus dicit: Deinde nos qui vivimus, qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus .