monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 35
Iniusti autem punientur, et semen impiorum peribit. Frequenter sensus iste repetitur, ut amplius quae sunt ventura credantur. Divina siquidem miseratio, dum nos mavult gehennae poenas evadere, dignatur saepius admonere. Et sicut superius iustorum semen, id est opera in benedictione dixit esse mansura, ita hic impiorum actus perire confirmat. Peribunt sane, quando et ipsum delictum, et locus noscitur interire peccantium. Nam perire opera infidelium, non tam nostris verbis quam Salomone dicente probabimus; dicturi sunt enim in iudicio: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra . Vides perire quidquid hominem perdit, et sola consistere quae in regno Domini faciunt permanere.