monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 27
LAMETH. Mutuatur peccator et non solvet; iustus autem miseretur et commodat. Mutuatur peccator, quando verbum Dei audit, et non illud suis operibus repraesentat. Hoc est enim non solvere, iussa minime Divinitatis implere. Mutuatur etiam quando Dei beneficia diversa suscipit, et nullam gratiarum restituit actionem; sed contra protervus, et tanquam nihil acceperit, semper ingratus est. Iusti vero causa diversa est; nam quamvis hic pauca suscipiat, pia devotione plura restituit: largienti in omnibus gratias agens, paupertatem sibi datam divitias putat, dolores quoque ipsos et calamitates amplectitur, qui spe futuri praemii contra ipsas quoque mortes patientia interveniente confligit. Et intende quod dicit, miseretur et commodat, hoc ad eleemosynas pertinet largiendas, ubi prius misericordia praecedit, et post humanitas benigna subsequitur. Et considera quoniam per figuram diaphoresis, per quam fit differentia personarum, inter iustum et impium contrariam sibi distantiam facit.