monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 25
Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. Malum tempus significat diem iudicii, quando omnis caro sollicita actuum suorum retributionem compensationemque formidat, sicut alibi dicit: In die mala liberabit eum Dominus . In isto ergo tempore non confundentur immaculati, quibus per gratiam satisfactionis peccata dimissa sunt. Sequitur, et in diebus famis saturabuntur. Dies famis, tempus huius mundi significant, quando beati esuriunt et sitiunt iustitiam . Nam in resurrectione iustis non est tempus famis, sed bonorum omnium aeterna satietas. Ergo in hoc mundo, ubi iusti possunt esurire, vel quaerere iustitiam, saturabuntur, scilicet, per Scripturas sanctas, per exempla dominica, per retributiones saepissime repromissas, quibus epulis fideles satiat Christianos. Quapropter devotis promittitur perfecta securitas, ut in futuro iudicio non erubescant, et in hoc mundo competentia dona percipiant.