monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.96 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 24
IOD. Novit Dominus vias immaculatorum; et haereditas eorum in aeternum erit. Immaculatorum vias humana ignorantia non potest intueri: quia carni imperspicabilis est via angusta virtutum; Dominus autem, qui eas condidit, integerrima qualitate et quantitate cognoscit. Sed his talibus quid provenire possit exponit: Haereditas eorum in aeternum erit. Haereditas eorum est coelestis Ierusalem aeterna pace ditissima, quae merito toties promittitur, ut verae pollicitationis ambiguitas auferatur. In aeternum erit, propter mundanas haereditates adiectum est, quae aeternae esse non possunt; illa enim perpetua conceditur, quoniam sine fine praestatur.