monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 22
Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas. Pia mater quasi bonos filios osculans atque complectens, adhuc in eorum consolationibus perseverat, suadens melius esse modicum iusto super divitias peccatorum. Sed intendamus quid sit modicum: quia ipsum est quod efficit magnos. Modicum hic sentiatur humilitas, in qua dum se animus noster cohibet, mundi pretiosa transcendit. Contra, divitiae sunt peccatorum multae, id est congestio criminum, et abundantia delictorum. Unde quantum sit melius, aestimemus modicum illud iusti percipere, et molem tantorum scelerum non habere; illud siquidem ad coelorum regna perducit, istud autem demergit in tartarum. Hoc argumentum tractum est ex contrariis; contrarium est enim modicum iusti, quam multae divitiae peccatoris.