monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 18
ZAIN. Observabit peccator iustum, et fremet super eum dentibus suis. Quamvis de peccatoribus et iustis psalmi huius contexta videatur esse relatio, tamen huic loco non importune dabimus divisionem, quando inter ipsas similitudines novum aliquid introductum esse sentitur. Quapropter sit nobis hic secunda partitio. Superius enim dixerat fideles non debere impios aemulari, nunc dicit peccatores supra iustos invidia faciente torqueri. Diversa quippe voluntas iusto odium parat. Nam quando illum videt sceleratus bonis moribus operam dare, ille se credit specialiter accusari: stridet dentibus, fremit animo; et cuius non potest mores subvertere, vitam ipsam protinus conatur auferre. Observabit, quasi de occultis insidiis cum dolore respiciet. Dentibus enim fremere furentium belluarum est, quas imitatur iracundus, dum proximo minatur interitum. Atque ideo pudor est illos aemulari, qui bonis invident alienis, dum extremum se aestimat, quem invidiae reatus accusat.