monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.96 > sectio 24 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 17
Mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Mansuetos appellamus manu consuetos, id est patientes et mites, qui alienas iniquitates tolerant, non ut ipsi aliquem gravare praesumant. Sed vide quanta vis sit istius nominis, ut cum multarum virtutum capacem esse deceat Christianum, ad perfectionem totius boni explicandam constet edictum. Hoc dicit possessuros Ierusalem futuram, de qua saepe iam dictum est. Civitas quae semper bonorum suavitate completa est, ubi eius habitatores non mercibus degunt, sed divina delectatione pascuntur. Non ibi quisquam laborat ut vivat, sed ex toto quietus accipit quod beatus animus concupiscit: ibi oculis cordis beata esuries saginatur; ibi anima solo visu reficitur, quando quidquid ad eius pertinet desiderium, Dominici vultus contemplatione praestatur. Sequitur, delectabuntur in multitudine pacis. Hic iam veritas ipsa perfectae beatitudinis indicatur; ut semper suaviter sentiatur omne quod est, nec aliquando possit desinere quod delectat. Nam ut ostenderet ipsam delectationem nulla contrarietate dissolvi, addidit in multitudine pacis. Pax enim futuri saeculi est, ubi nihil adversum, nihil potest esse contrarium, sed uno modo coeptum gaudium suavissime perseverat.