monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 16
VAU. Et pusillum adhuc et non erit peccator; et quaeres locum eius nec invenies. Pusillum, exiguum aliquid parvumque significat, quod constrictis digitis manu possit includi. Pusillum enim a pugno dicitur. Hanc brevem atque ultimam aetatem in remedio laborantium Ecclesia pollicetur: ne longa credatur, ubi fidelis fatigari posse cognoscitur. Pusillum vero dicit tempus quod restat usque ad diem iudicii, quod comparatione praeteritorum dierum omnino parvissimum est. Et non erit peccator; non quia ipse qui peccavit non erit; sed peccare iam desinet. Locum enim eius istum mundum significat, qui peccatoribus favet, proprieque ipsi amicus est: ubi tanquam in domicilio suo delicta vernare manifestum est.