monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 14
HE. Desine ab ira et derelinque furorem; ne aemuleris ut nequiter facias. Desine illi dicit qui adhuc insano animi tumore remurmurat, qui inflammatus ira et indignatione blasphema verba profundit; ut sibi felicitatem negatam saeculi conqueratur, quam habere pessimos contuetur. Ira est, sicut et alibi diximus, quae celeri motu animum succendit; furor qui diutius perseverat. Ergo utraque nos iubet deserere, per quae ad culpam possumus pervenire. Addidit, ne aemuleris ut nequiter facias. Nequitiam veteres definierunt voluntariam esse malitiam, in quam non casu incidimus, sed spontanea delectatione versamur. Hanc frequenter prohibet ne quis velit imitari. Nequam enim dictus est nequaquam, id est nullo tempore aptus.