monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 11
Et educet tanquam lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem. Exponit quod superius dixit, et ipse faciet. Lumen solis colores nobis corporales ostendit: fulgor Dei operum nostrorum qualitates exaperit: ut iustitia nostra, id est fides quam habemus in Christo sic reluceat, quatenus spiritualibus possit apparere conspectibus. Educere est enim aliquid de tenebris ad lumen trahere; hoc est de saeculi istius caligine ad illam futuri iudicii perducere claritatem, ubi omnia palam fiunt, nec ulterius tenebrosis latibulis occuluntur. Quapropter iustitia nostra, quam, Deo donante, nunc habemus in fide, tunc humanis conspectibus apparebit, et tanquam lumen proferetur, cum spes nostra Christus ostendetur; sicut dicit Apostolus: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria . Tanquam meridiem, per hyperbolen dictum est; significat enim clarissimam et purissimam lucem. Tunc namque sol orbem terrarum nimia claritate perfundit, et cunctas mundi partes perspicuo fulgore collustrat.