monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 2
De verbis tituli istius non est quod noviter dicere debeamus; sed intentionem psalmi magnopere debemus aperire. Totus enim ad mores pertinet corrigendos. Instruit quippe Ecclesia, quae nunc introducitur ad loquendum, praeceptis salutaribus genus humanum, ne mortiferis erroribus misceatur: malos poena deterrens, bonis praemia compromittens. Quod doctrinae genus omnino efficacissimum est, ut et superbi humilientur, et humiles digna consolatio prosequatur. Est etiam alphabeti Hebraei ordine digestus, minus habens litteram sextamdecimam; quem, sicut in superioribus iam dictum est, ad illos aestimamus esse referendum, quibus deest aliquid de perfecta conversatione sanctorum. Nam cum omnes litterae apud Hebraeos significantias suas habeant, credere fortasse dignum est, cui deest aliquod elementum, eum quoque significationem ipsius non habere. Dicant studiosi fortasse meliora: nobis tamen diutius perquirentibus concessum non est aliud invenire quam diximus. Memento vero quod istorum alphabetorum iam tertius psalmus est, quoniam et ipsi ad septenarium numerum tendunt, quod suo loco dicendum est.