monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 17
Vers. 12. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt nec potuerunt stare. Ibi, ubi superius dixit, in pede scilicet superbiae, et prava suasione nequitiae. Bene autem posuit ceciderunt, ac si diceret, in profundam foveam corruerunt. In illo enim pede non staturus, sed casurus innititur. Quis enim dubitet eos posse corruere, qui uno tantum, ut supra dixi, vestigio sublevantur? Quem vel si nullus impellat, lassitudine sua fit pronissimus ad ruinam. Sed tamen hunc pedem non uni dat vitio, sed omnibus qui operantur iniquitatem. Nam quamvis alii ex crudelitate, alii ex libidine, alii ex cupiditate, alii ex invidia diaboli prolabantur, omnes tamen in superbiae vitio cadunt, quia Domini iussa contemnunt. Nam sicut obediens dicitur, qui multis iussionibus obsecundat, sic multifaria Domini praecepta contemnens, superbus veracissime nuncupatur. Quod argumentum dicitur a genere. Genus enim est superbia, unde omnia vitia exorta noscuntur, sicut Scriptura dicit: Initium omnis peccati superbia . De istis autem sequitur: Expulsi sunt, nec potuerunt stare. Expelluntur utique, quoniam audient: Ite in ignem aeternum . Nec potuerunt stare, quia non illis licebit Domini iussa differre, sed illic statim praecipitantur ab angelis, ubi eis parata est flamma poenalis.