monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 16
Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Orat ut gressus mentis a iusto tramite non recedat, ne in superbiam erectus cadat qui tutissima humilitate constiterat. Nec vacat quod pedem hic singulari numero posuit; certum est enim in uno nos pede continue stare non posse: qui convenienter superbiae datus est, quoniam elatum hominem diutius non praevalet continere. Pes autem pro affectu mentis est positus. Nam sicut gradientes de loco ad locum transferimur, sic a Domino separamur, quando nos elata cogitatione dividimus. Hoc enim maximum constat esse peccatum, unde angelus cecidit, per quod Adam a paradiso probatur exclusus. Manus vero peccatoris est male suadentis operatio, quae tunc nos a fidei firmitate movet, cum iniqua disceptatione sollicitat.