monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 15
Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. Praetende, dixit, id est praeroga, praesemina, longe lateque diffunde; ut possint scientes te in isto saeculo tutius ambulare. Isti autem scientes Dominum, multipliciter intelligendi sunt; sciunt enim Dominum qui sanctam Trinitatem corde firmissimo confitentur: qui regulas coelitus datas nulla intellectus sui pravitate distorquent: ad postremum ipsi soli veraciter norunt Deum, qui catholicae fidei non deserunt unitatem complere. His rogat praetendi misericordiam, ut et in isto saeculo sub Domini pietate degant, et in futuro iudicio praemia digna recipiant. Hoc enim significat, iustitiam tuam his qui recto sunt corde: quia ibi iustissime ad dexteram collocabuntur, qui hic recta mente, praestante Domino, vivere meruerunt.