monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 14
Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Quam salutariter aperit, quam potenter exponit quid sit istud quod superius ait, inebriabuntur. Christo Domino dicit: Quoniam apud te est fons vitae, id est initium omnium bonorum et origo virtutum, unde perfectissime complemur, quando aliquod munus ab eius pietate suscipimus. Debriat etenim nos vita potabilis, cum bonae conversationis studium de sacris praedicationibus hauserimus; sicut Isaias dicit: Haurietis aquas de fontibus Salvatoris . Verum in consuetudine mortalium, aliud est lumen, aliud est fons: imo et contraria sibi sunt, quia fons aquae flammarum lumen exstinguit. Apud Deum vero unum est, quia quidquid dixeris et verum est, et adhuc minus est. Dicimus enim Deum lumen, quia omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat . Fontem, quia sitientem et inanem satiat; montem, quia fortis et excelsus est; viam, quia rectus est; magistrum, quia Doctor est vitae aeternae; petram, quia fundamentum et firmamentum esse probatur Ecclesiae; et caetera quae leguntur in litteris sacris. Verumtamen in his omnibus unus intelligitur Dominus Christus. Sed ut versum istum perfecte ac diligenter intelligere debeamus, sciendum nobis est hoc nomen luminis totius Trinitatis esse commune. Legitur enim: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt . Ergo quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus, recte animadvertimus de tota Trinitate esse dictum: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Unde versus iste merito de Salvatore dicit: In lumine tuo videbimus lumen, Patris scilicet, et Spiritus sancti: quia per ipsius praedicationem factum est, ut tota nobis Trinitas manifesta constaret.