monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 13
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Inebriabuntur, sermo tractus est a parte bonorum, de hominum consuetudine vitiosa, qui vino nimio gurgitati, mentis oppressione torpescunt. Sic ista coelestis ebrietas memoriam intercipit saecularium rerum, et carnalia ita facit a mente discedere, tanquam vini crapula, quae humanos actus a nostris sensibus alienat. Sequitur etiam unde talis provenire possit ebrietas, scilicet ab ubertate domus tuae, id est ab enthecis spiritualibus sanctae matris Ecclesiae. Ipsa est enim domus quae condita sua inaniter nescit expendere, quae sic universo mundo sufficit, ut plena semper exuberet. Ebrietas sobria, vinolentia gloriosa, in qua potator peccat, si eam potius ambire despiciat. Torrentem vero diximus esse fluvium velocem, qui pluviarum subita inundatione descendit. Cui bene comparatur sapientia Christi, quia subita est, et ita rapida, ut ad finem quem vult sine aliqua tarditate perveniat.