monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 12
Quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus! filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Nunc latius per varias enumerationes exponit quod superius breviter dixit, Iudicia tua abyssus multa. Quemadmodum admirantis adverbium est, id est, quam sublimiter, quam potenter misericordias tuas largitate mirabili contulisti, ut et peccatores ad praemia venire faceres, et iustos sperare promissa dona sancires! Et nota quod superius homines dixerit, nunc autem filios hominum ponit. Homines plerumque dicuntur, qui necdum primi hominis vetustate deposita, in originalis peccati crimine perseverant. Nam et ipse Adam quoniam primus est, homo dicitur, non filius hominis. Filii autem hominum sunt qui gratiam baptismatis consecuti, in novam progeniem, praestante Domino, renascuntur. Nam et ipse Christus Filius hominis dictus est, ut revera cuius praemia suscipiunt, eius et nomine decorentur. Alae vero sunt Domini praecepta Novi et Veteris Testamenti, in quorum protectione iustus omnis sperare cognoscitur, dum eis obedire monstratur. Haec similitudo tracta est competenter ab avibus, quarum pulli teneri spem suam in maternarum alarum protectione ponere consuerunt. Quo exemplo et simplicitas sperantis ostenditur, et blandissimi beneficii cautela declaratur.