monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 11
Iustitia tua sicut montes, Domine; iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvos facies, Domine. Quamvis usus habeat: Iustitia tua sicut montes Dei, multo tamen absolutior est Hieronymi fida translatio, quae Domine magis quam Dei posuit. Iustitia tua beatos dicit apostolos, qui capaces Domini iustitiae devotis sensibus exstiterunt; quos merito montibus comparavit, quoniam summae veritatis lumen in ipsis primordiis haurientes, humilibus populis sanctis praedicationibus infuderunt. Sicut montes qui sole orto radios novae lucis excipiunt, et ad convalles terrarum refusa claritate transmittunt. Abyssus hic in bono posuit, profunditates eius divinis iudiciis comparando. Abyssus est enim profunditas aquarum, quam nec metiri, nec intrinsecus ex toto videre praevalemus. Quis enim magni pelagi aut interna conspiciat, aut spatia latissima comprehendat? Sic divina iudicia nec mente complecti possumus, nec ratione aliqua definire praevalemus; sicut Apostolus dicit: Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius ! His tamen omnibus unum nomen appositum est, Abyssus, id est profunditas quae non valet apprehendi. Exponit etiam quare iudicia eius abyssum dixerit: merito, quando peccatoribus, iumentorum se inordinata voluntate tractantibus, beneficia suae pietatis indulget. Hoc autem quae mens, quae ratio comprehendat supplicationem poenitentium ad praemia transire iustorum? Vides ergo Domini iudicia profundis abyssis aptissime comparata.