monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 10
Domine, in coelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes. Dinumeratis cogitationibus hominum pessimorum, secundo membro ad laudem Domini transitum facit. Nam quamvis et in terra et in mari et ubique sit misericordia eius, hic tamen specialiter in coelo dicit, id est in coelestibus creaturis et sanctis hominibus, ubi copiosius dona manaverunt. Veritatem etiam commemorat iustorum, quae in istius saeculi agone versantur. Diximus enim superius nubes prophetarum praedicationibus comparatas: quia sicut illae terris victuales aquas depluunt, ita et isti fidelibus animabus imbrem salutis emittunt, ut fructum dent fidei, quae steriles fuerant ariditate peccati; ut ipsum revera intelligamus coelestibus virtutibus misericordiam facere, quem per apostolos et prophetas humano generi veritatem cognoscimus praestitisse. Et intuere laudem hanc contra impiorum vituperationem communiter introductam, ut demonstrativum genus utrisque partibus explicatis evidentius appareret.