monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 9
Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae; malitiam autem non odivit. In exponendo adhuc viro pessimo perseverat. Ait enim: Iniquitatem meditatus est, id est, errorem longa meditatione tractavit, libros scilicet faciendo perversos; ut non tantum ipse delinqueret, verum etiam posteritas eodem auctore peccaret. In cubili suo, id est in corde proprio. Cubile enim a cubando dictum est, ubi animus noster intus inhabitans bonum malumque meditatur. Astitit vero dicit omni viae non bonae, id est saeculi istius vitae, quam non transivit, ut reliqui confitentes, sed in eadem commoratus atque defixus est. Ad cumulum quoque intulit peccatorum, malitiam autem non odivit. Hic malitiam vult intelligi cunctorum criminum matrem, in uno verbo concludens quod latius videbatur effusum. Hanc igitur affectare piaculum est, quam non solum vitare praecipimur, sed merito eam odisse compellimur; quatenus tantum facinus perpetua exsecratione damnemus. Memento autem quod a capite psalmi huius per quatuor versus figuram posuit synathroismos, quae uno tractu atque circuitu crimina multa concludit.