monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 8
Verba oris eius iniquitas et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. Sermonibus iniquorum convenienter data est definitiva complexio. Verba enim eorum sunt iniquitas et dolus. Itaque quae numerare non poterat, duobus sunt sermonibus explicata. Iniquitas pertinet ad blasphemiam, dolus ad proximum decipiendum. Sed quid, rogo, sibi residuum faciat, qui peccare in Deum et proximum non recusat? Cum vero dicit, noluit intelligere ut bene ageret, illos significat qui ex aliqua parte sapientiae igniculum perceperunt, et a vero intellectu suo vitio declinantes, perversis se erroribus polluerunt. Hoc et ad dementissimum populum Iudaicum competenter aptatur, ad quem Dominus venerat, et ille sanari detestabili obstinatione contempsit. Nam imprudentiae plerumque venia datur, voluntario vero maleficio ultio semper iusta succedit. Quod argumentum dicitur ab ingenio, quando non per ignorantiam, sed malitiosa voluntate peccatur.