monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 7
Quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inveniret iniquitatem suam et odium. Sceleratus iste de quo dictum est: Non est timor Dei ante oculos eius, neglexit operam legi dare, ut intelligeret persuasionem suam esse falsissimam; sed contemnens dicta salutaria, veritatem studuit omnimodis ignorare. Is ergo dolose egit in conspectu Dei, ut suam iniquitatem et odium refugeret invenire: credens per ignorantiam praecepti se posse defendi. Pulchre autem definitum est peccata nostra esse iniquitatem et odium, quoniam illa odisse debemus per quae ad aeterna supplicia pervenimus.