monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.83 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 6
Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: Non est timor Dei ante oculos eius. Duo sunt genera peccantium: unum quod credens legi per infirmitatem carnis non valet quae sunt iussa complere, de quibus dicit Salomon: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . Aliud vero est audax, desperatum, blasphemum, quod sibi proponit libera voluntate delinquere: contemnens omnia, sibique murmurans Deum putat non curare mortalia. Quapropter dixit iste talis apud se rem scelestam, quam publice non ausus est profiteri. Et ideo ista cogitat, ut sibi ipse licentiam videatur tribuere peccatorum; quatenus sub immensitate delinquat qui metum iudicis abiiciendum esse decrevit. Sequitur, Non est timor Dei ante oculos eius. Cogitationem dicit iniquorum, qui putant timorem Dei non esse in conspectu eius; id est, non curare Deum, ut homines eum debeant formidare; sed, ut quidam errantes philosophi dixerunt, mundum potius credunt casibus regi, quam supernis administrationibus ordinari. Sive de iniusto dicitur, non esse timorem Dei ante oculos eius, qui talia dicere sacrilega voluntate praesumit. Denique sequitur: